1 Post huius mortem Diocles, alter ex filiis, per uim stuprata uirgine, a fratre puellae interficitur. 2 Alter, Hippias nomine, cum imperium paternum teneret, interfectorem fratris conprehendi iubet, 3 qui, cum per tormenta conscios caedis nominare cogeretur, omnes amicos tyranni nominauit ; 4 quibus interfectis, quaerenti tyranno an adhuc aliqui conscii essent, neminem ait superesse, quem amplius mori gestiat, nisi ipsum tyrannum ; 5 qua uoce eiusdem se tyranni uictorem post uindictam pudicitiae sororis ostendit. 6 Huius uirtute cum admonita ciuitas libertatis esset, tandem Hippias regno pulsus in exilium agitur, 7 qui profectus in Persas ducem se Dario inferenti Atheniensibus bellum, sicut supra significatum est, aduersus patriam suam offert. 8 Igitur Athenienses, audito Darii aduentu, auxilium a Lacedaemoniis, socia tunc ciuitate, petiuerunt, 9 quos ubi uiderunt quadridui teneri religione, non expectato auxilio, instructis decem milibus ciuium et Plataeensibus auxiliaribus mille, aduersus sexcenta milia hostium in campis Marathoniis in proelium egrediuntur. 10 Miltiades et dux belli erat et auctor non expectandi auxilii ; quem tanta fiducia ceperat ut plus praesidii in celeritate quam in sociis duceret. 11 Magna igitur in pugnam euntibus animorum alacritas fuit, adeo ut, cum mille passus inter duas acies essent, citato cursu ante iactum sagittarum ad hostem uenerint. Nec audaciae eius euentus, defuit : 12 pugnatum est enim tanta uirtute, ut hinc uiros, inde pecudes putares. 13 Victi Persae in naues confugerunt, ex quibus multae suppressae, multae captae sunt.
14 In eo proelio tanta uirtus singulorum fuit, ut, cuius laus prima esset, difficile iudicium uideretur. 15 Inter ceteros tamen Themistoclis adulescentis gloria emicuit, in quo iam tunc indoles futurae imperatoriae dignitatis apparuit. 16 Cynegiri quoque, militis Atheniensis, gloria magnis scriptorum laudibus celebrata est, 17 qui, post proelii innumeras caedes, cum fugientes hostes ad naves egisset, onustam nauem dextra manu tenuit nec prius dimisit quam manum amitteret ; 18 tunc quoque amputata dextera, nauem sinistra conprehendit, quam et ipsam cum amisisset, ad postremum morsu nauem detinuit. 19 Tantam in eo uirtutem fuisse, ut non tot caedibus fatigatus, non duabus manibus amissis uictus, truncus ad postremum et ueluti rabida fera dentibus dimicauerit. 20 Ducenta milia Persae eo proelio siue naufragio amisere. 21 Cecidit et Hippias, tyrannus Atheniensis, auctor et concitor eius belli, diis patriae ultoribus poenas repetentibus.