http://memorandum.tinklapis.lt/banderia/quartus.htm
37v.:
Istud est vexillum magistri generalis Henrici de Plawyen et sui ordinis cruciferorum, sub quo unico exercitus suus ad opidum Koronow die Veneris decima octobris M°CCCC° decimo pugnans fortissime conflictus est, quod inter dimicandum per Johannem Naschian de Ostrowcze, militem de domo Bipennium, Herrico Franko, eius ferentario, fuit ereptum. Sub quo erat et ipse magister Henricus personaliter et multi militares fratres de ordine et omnis curia Sigismundi, Romanorum et Hungarie regis, de militibus prestantibus et electis, item frequens numerus militum, qui ex clade magna in [die] Divisionis Apostolorum habita per fugam evaserant; qui speraverant se et propter animositatem frequenciamque suam et propter paucitatem Polonorum militum — non enim erant illic nisi pauci curienses regii et Sandivogius de Ostrorog, Poznaniensis pallatinus, cum banderio gencium suarum de domo Nalancz [eos] uno hiatu deglucituros. Tantus tamen fuit in utrisque et pugnandi et rapiendi victoriam ardor, ut tribus vicibus per duellionem fessi dato signo et ab utroque exercitu accepto ter facto discessu ab invicem respirarent terque arma et pugnam, restitutis sibi invicem quos ammiserant, equis, armis et insignibus, que pugnando altrinsecus ammiserant, resumerent. Et dum uterque exercitus pro victoria magnis viribus maximisque spebus adniteretur cessit Polonis victoria, et magister Henricus de Plawyen per fugam cum paucis salvatus evasit. Ceteri omnes aut desiderati, aut cum signo prefato capti in potestatem Wladislai Polonie regis, qui tunc absens erat et in Juniwladislauia lacrimis et fletibus assiduis sibi et sue genti victoriam dari precaretur agebat, cum spoliorum maxima multitudine venerunt.
Причем Длугош ценит эту битву выше Грюнвальдской.
он сам так сказал?
Мы тут Короново обсуждали пару месяцев назад.